"In Asiam cum a quaestore essem stipendio eductus, hospitium Pergami
accepi. Ubi cum libenter habitarem non solum propter cultum
aedicularum, sed etiam propter hospitis formosissimum filium,
excogitavi rationem, qua non essem patri familiae suspectus amator.
Quotiescunque enim in convivio de usu formosorum mentio facta est, tam
vehementer excandui, tam severa tristitia violari aures meas obsceno
sermone nolui, ut me mater praecipue tanquam unum ex philosophis
intueretur. Iam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego
studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator
corporis admitteretur in domum. . . .
"Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis ludum artaverat
pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam
noctem intellexi puerum vigilare. Itaque timidissimo murmure votum
feci et 'domina' inquam 'Venus, si ego hunc puerum basiavero, ita ut
ille non sensiat, cras illi par columbarum donabo.' Audito voluptatis
pretio puer stertere coepit. Itaque aggressus simulantem aliquot
basiolis invasi. Contentus hoc principio bene mane surrexi electumque
par columbarum attuli expectanti ac me voto exsolvi.
"Proxima nocte cum idem liceret, mutavi optionem et 'si hunc' inquam
'tractavero improba manu, et ille non senserit, gallos gallinaceos
pugnacissimos duos donabo patienti.' Ad hoc votum ephebus ultro se
admovit et, puto, vereri coepit, ne ego obdormiscerem.
Pages:
100
101
102
103
104
105
106
107
108
109
110
111
112
113
114
115
116
117
118
119
120
121
122
123
124