SEARCH
0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Prev | Current Page 113 | Next

Petronius Arbiter, 20-66

"The Satyricon of Petronius Arbiter"

Indulsi ergo
sollicito, totoque corpore citra summam voluptatem nne ingurgitavi.
Deinde ut dies venit, attuli gaudenti quicquid promiseram. Ut tertia
nox licentiam dedit, consurrexi . . . ad aurem male dormientis 'dii'
inquam 'immortales, si ego huic dormienti abstulero coitum plenum et
optabilem, pro hac felicitate cras puero asturconem. Macedonicum
optimum donabo, cum hac tamen exceptione, si ille non senserit.'
Nunquam altiore somno ephebus obdormivit. Itaque primum implevi
lacentibus papillis manus, mox basio inhaesi, deinde in unum omnia
vota coniunxi. Mane sedere in cubiculo coepit atque expectare
consuetudinem meam. Scis quanto facilius sit, columbas gallosque
gallinaceos emere quam asturconem, et praeter hoc etiam timebam, ne
tam grande munus suspectam faceret humanitatem meam. Ego aliquot
horis spatiatus in hospitium reverti nihilque aliud quam puerum
basiavi. At ille circumspiciens ut cervicem meam iunxit amplexu,
'rogo' inquit 'domine, ubi est asturco?'
"Cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum, quem feceram, iterum
ad licentiam redii. Interpositis enim paucis diebus, cum similis
casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere
patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam mecum, id est
ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat.
At ille plane iratus nihil aliud dicebat nisi hoc: 'aut dormi, aut ego
iam dicam patri.


Pages:
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125